- ARCAS
- I.ARCASArmeniae minoris urbs. Antonin.II.ARCASIovis et Callistûs fil. parum abfuit; quin matrem, a Iunone in ursam conversam, interimeret. Postea, cum illa inter sidera relatus. Ι῎ςτρος δέ φησιν, Θεμιςτοῦς καὶ Διὸς ὁ Λ᾿ρκὰς ἐγένετο. Ita Steph. Ab hoc Arcadia, et Arcades dicti, quos quia vetustissima gens fuit, ante Solem et Lunam fuisse Poetae fabulantur. Apollon. Argon. 4.Α᾿ρκάδες, ὁι καὶ πρόςθε σεληναίης ὑδεονται.Nonnus, Bassaricam l. 41.---- οὐ δὲ καὶ αὐτὴΑ᾿ρκαδίη προσέληνος.Plut. in Qu. Rom.Ο῟υτοι δὲ ἦσαν Λ᾿ρκάδες τῶ ὑπὸ Ε᾿υάνδρου προσελήνων λεγομένωνOvid. Fast. l. 2. v. 290.Ante Iovem genitum terras habuisse ferunturAlcades, et Lunâ gens prior illa fuit.Idem ibidem l. 1. v. 469.Orta prior Lunâ (de se si creditur ipsi)A magno tellus Arcade nomen habet.Seneca in Hippolyto Actu 2. v. 785.Aut te stelliferô despiciens polôSidus post veteres Arcadas editum.Statius Theb. l. 4. v. 275.Arcades hinc veteres, astris Lunâque priores,Agmina fida satis. ---- ----Videamus autem, quod ait Illustris vir Ios. Scaliger in Prolegom. ad libb. de Emend. Temp. Laconibus (inquit) ante plenilunium aut novilunium aliquid incipere religio fuit; unde, Λακωνικὰς σελήνας vicinorum proverbiô iactatas. Inde etiam Arcadibus, proverbiali conviciô, neglectum religionis obiectum legimus. Quod enim ante novilunium aut plenilunium, ut plurimum bella, aut alia seriora aggrederentur, ob eam rem a finitimis nationibus Προσέληνοι vocabantur, quasi Antelunares. Quae convicii causa ab ipsis Arcadibus interpretatione elusa est, probrum in laudem conversum ad vetustatem originis suae referentibus, et antiquiorem sidere istô gentem suam gloriantibus. Fabulae huius causam et originem Censorinus de die Natali, ita refert c. 19. Arcades trimestrem annum primo habuisse dicuntur, et ob id Proseleni appellati: non, ut quidam putant, quod ante sint nati, quam Lunae astrum caelo esset: sed quod prius habuerint annum, quam is in Graecia ad Lunae cursum constitueretur. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.